24. Leo Senex, Gemens Leo, gravatus aetate et febribus, iacebat, spiritum trahens extremum. Supervenit aper spumans dentibus, veterem iram effundens. Taurus cornibus corpus eius undique confodit. Asinus pedibus suis eum attrivit. Et dixit vix spirans cum gemitu, “Heu! Cum esset virtus, erat honor; fuit et timor, immo et opinio mea terruit plures. Deficientibus autem viribus, deficit honor.”