22. Leo, Vulpes, et Simius Leo, animalium imperio potitus, ea animalia quae honore caudae carerent exsulare e finibus regni sui iusserat. Vulpes pavefacta iam vasa colligebat, ire in exilium parans. Cui cum diceret simius, ad regis imperata iam solum vertens, edictum ad illam non pertinere, quae tantum caudae haberet ut superforet, “Verum dicis,” inquit illa, “et recte admones. Sed quo scio an me leo vel primam numerare velit inter illa quae cauda carent?” Qui vita sub tyranno agenda contigit, insons licet sit, saepe ut nocens plectitur.