21. Leo Rex et Simius Cum se ferarum regem fecisset, leo bonam famam consequi voluit, more regum. Prioribus suis fatis ferocibus renuntians, mutavit consuetudinem; sine sanguine cibum sumere iuravit. Postea de hac re coepit habere paenitentiam et, dum mutare non posset naturam, coepit aliquos ducere in secreto ut falleret et quaerere si os feteret. Et illos qui dicebant fetet et putet, ac illos qui dicebant non putet aut tacebant, omnes dilaniabat. Postea simium interrogabat si putidum haberet os. Ille cinnamomum dixit et quasi deorum altaria. Leo erubuit laudatorem ut illi tunc parceret. Sed postea languere se simulavit. Et continuo venerunt medici et suadent sumere cibum levem, qui tolleret fastidium pro digestione. At leo, ut regibus omnia licent, “Ignota est mihi caro simii; eam probare vellem.”