20. Leo Rex et Regia Eius Rex leo quondam animo instituit singulas quibus imperitabat ferarum gentes recensere; ergo clientes subditosque cuiusque generis ad se legatos mittere iussit. Epistola sigillo regio munita circumfertur: Regem mense integro clientes excepturum in aula; magnum apparari convivium. Hac munificentia princeps suis suam indicabat potentiam. In regiam eos vocat. Quae regia? Ossuarium, cuius fetor nauseam provocat! Ursus nares reclusit. Displicuit; rex offensus ursum fastidiosum ad Plutonis regna detrusit. Huic asperitati applausit simia; iram, ungues, speluncam regis putidam adulatoriis laudibus extulit. Verum, insulsa adulatio male accepta, poenas dedit. Rex ille leoninae gentis Caligulae consimilis fuit! Vulpi vicinae ait, “Quid olfacis? Dic, nec simula.” Illa vero, “Excusatam me habeas, quippe quae rheumate oppressam carentemque olfactu.” Ita vulpes se expedit.