19. Leo et Acies Eius Leo, rex quadrupedum, adversus volucres pugnaturus, suorum acies instruebat. Interrogatus autem ab urso quid ei asini inertia aut leporis timiditas ad victoriam conferre possent, quos ibi inter ceteros milites adesse cernebat, respondit, “Asinus tubae suae clangore milites ad pugnam concitabit; lepus vero ob pedum celeritatem tabellarii fungetur officio.” Fabula significat neminem adeo contemptibilem qui aliqua re nobis prodesse non possit.