18. Leo et Catus Contigit quod animalia invitata sunt a leone ad magnum prandium. Fuit invitatus catus. Quaerebat leo quid libentius comederet, volens singulis satisfacere. Et ait catus, “Rattos et mures.” Cogitavit leo, “Nisi omnes haberent de hoc ferculo, esset villania.” Tandem facit venire ferculum generale de rattis, et catus optime comedit. Alii murmuraverunt, dicentes, “Fi, fi! Quid apponitur nobis?” Et totum prandium propter hoc maculatum est. Sic plerique faciunt magnum convivium; tandem sunt ibi quidam cati et nihil placet eis nisi habeant immundam ebrietatem, et gratia illorum omnes tam volentes quam nolentes retinentur usque ad noctem ut omnes possint inebriare.