17. Leo Epulum Faciens Leo epulum opipare apparateque ceteris brutis animalibus exhibebat, in quo gallinae, turdi et huiusmodi avium carnes, partim assae, partim elixae erant. Hoc cani, feli, et ceteris animalibus carnivoris gratum admodum erat. Cetera autem, quaecumque herbis hordeoque vescuntur, huiusmodi convivium ut insipidum damnabant. Fabula indicat quam difficile sit variae vulgi voluntati satisfacere.