16. Leo, Vacca, Capra, et Ovis Societatem aliquando iunxerant leo, vacca, capra, et ovis. Cervum permagnum cum cepissent, leo praedam divisit in quattuor partes aequales. Tum ita locutus est, “Prima pars mea est, quia sum leo; secundum mihi tribuetis, quia sum fortissimus; tertiam mihi sumo propter egregium laborem meum; quartam qui tetigerit, iram meam excitabit.” Sic totam praedam solus retinuit.