15. Leo et Pastor Leo, errans, spinam calcavit et illico ad pastorem, cauda blandiens, venit, cui ait, “Non perturberis. Auxilium a te imploro; non indigeo esca.” Sublatum hominis posuit in gremio pedem. Pastor spinam exemit pede. Redit in silvas leo. Post autem, pastor falso incusatur crimine et ludis proximis emissis bestiis proiicitur. Passim dum discurrunt ferae, eum agnovit leo, qui fuerat medicatus. Sublatum rursus pastori ponit in gremio pedem. Hoc rex ut cognovit, leoni iussit parci et mansuetum pastorem dimitti parentibus. Bene gerenti numquam poterunt adversariorum praevalere supplicia.