14. Leo in Stabulum Ingressus Leo in agricolae stabulum ingressus erat, quem cum agricola comprehendere vellet, stabuli portam continuo clausit. Belua ita inclusa, cum egredi ullo modo nequiret, primum quidem pecudes discerpsit, ac deinde ad boves quoque sternendos se convertit. Tunc sibi agricola metuens, ianuam subito reseravit. Ita, leone digresso, cum mulier gementem virum vidisset, “Tibi quidem digna,” ait, “evenere. Quonam enim consilio eum hic claudere voluisti, quem procul etiam formidare oportebat?”