13. Leo et Homo, Concertantes Homo et leo inter se concertabant quis eorum esset superior et, cum venissent ut quaererent huius altercationis testimonium ad monumentum ubi erat pictura quomodo ab homine leo suffocaretur, ostendit leoni homo testimonium in pictura. Cui leo sic ait, “Hoc ab homine pictum est. Nam si leo pingere posset, pinxisset quomodo leo suffocasset hominem. Veni mecum et dabo tibi verum testimonium.” Deduxit leo hominem ad amphitheatrum, et ostendit illi veram fidem quomodo homo a leone suffocatur et dixit homini, “Hoc testimonium non est color, sed opus in veritate factum.”