12. Leo Amatorius et Silvanus Leo silvani cuiusdam filiam perdite amavit et patrem virginis sollicitabat ut illi virgo in matrimonium daretur. Respondebat silvanus filiam esse tenellam et delicatulam virginem et numquam hamatos eius ungues dentesque passuram. Passus est igitur leo dentes et ungues evelli ut virgine frueretur. Quod cum vidisset pater, fustibus leoni involabat et longius imbellem abigebat. Fabula indicat vesaniam inutilis amoris, propter quem pretiosissima perdimus et captivitatem patimur.