11. Leo et Iaculator Quidam, iaculandi peritus, in montem venatum profectus est. Animalia, ubi eum conspexerunt, quaelibet sibi fuga consuluere. Leo solus eum in pugnam provocavit. Tunc venator, iaculum emittens et leonem feriens, “Nuntium meum hunc accipe,” inquit, “et qualis sit vide; haud mora ipse quoque ad te veniam.” Vulneratus leo in fugam protinus se coniecit. Quem cum vulpes ut animum sumeret et resisteret hortaretur, “Nequaquam,” ait, “me decipies, amica; si enim tam acerbum nuntium habet, cum ipse venerit, haud sane potero sustinere.”