9. Leaena et Sus Sus et leaena litigabant ad invicem. Sus autem dixit leaenae, “Et tu, in quo te iactas, pro qua re tantam elevaris in superbiam? Labor tuus inanis est, et cum per annum unum labores, non potest habere nisi catulum unum. Ego fecunda et grata sum hominibus, et per duos quosque menses porto quattuordecim porcellos.” Respondit, “Verum est, sed tu paris porcellos, ego leonem.” Exemplum est verbosi, qui multa loquitur inutilia. Sapiens autem paucis contentus est verbis.