6. Leo et Equus Venit ad equum comedendum leo. Carens autem prae senecta viribus, meditari coepit artem. Medicumque se esse profitetur verborumque ambagibus equum moratur. Equus dolo dolum, artem opponit arti; fingit se dudum in loco spinoso pupugisse pedem oratque ut inspiciens sentem medicus educat. Paret leo, at equus multa vi calcem leoni impingit et se continuo conicit in pedes. Leo, vix tandem ad se rediens, ictu enim prope exanimatus fuerat, “Pretium,” inquit, “fero ob stultitiam, et is iure effugit. Dolum enim dolo ultus est.”