5. Leo, Lepus, et Cerva Leo, dormientem leporem nactus, confestim eum devorare parabat. Cervam interim praetereuntem conspicatus, relicto lepore, eam persequi coepit. Lepus interea, strepitu excitatus, inde fugam abripuit. Leo autem, postquam cervam longe est insecutus nec eam adsequi potuit, ad leporem reversus est. Sed eum quoque fuga elapsum cum reperisset, “Ego mehercule digna patior,” inquit, “quia, paratam in manibus escam reiiciens, incertam volui spem sequi.”