4. Leo et Tauri Duo In duos tauros leo faciebat impetum, lautas sibi epulas quaerens. Illi, coniunctis viribus, opponunt cornua, medios ne irruere possit leo. Duobus ergo impar leo viribus, dolo agere coepit, sicque est allocutus alterum, “Amicum tuum si prodideris mihi, incolumem hinc ego te dimittam.” Qua usus fraude, facili utrumque necavit negotio.