3. Leo Furens et Caprea Conspecto leone furente, “O miseram et infelicem conditionem bestiarum,” inquit caprea, “siquidem etiam furiosos habiturae sumus leones, quorum mentis et rationis compotum saevitiam intolerabilem esse experimur.”