2. Leo Iratus et Puteus Leo olim, iratus et odio furens, dum leonem alium elapsum quaerit quem mactet, in puteum offendit. Inspicit; suam imaginem in liquore pictam videt. Sibi credit hunc hostem adesse quem vult; irruit, et perit. Saepe furiosi plus sibi quam aliis nocent.