1. Leo et Canis Occurrit canis leoni et iocatur, “Quid tu, miser, exhaustus inedia, percurris silvas et devia? Me specta pinguem ac nitidum, atque haec non labore consequor, sed otio.” Tum leo, “Habes tu quidem tuas epulas, sed habes stolide etiam vincula. Tu servus esto, qui servire potes; equidem sum liber, nec servire volo.”